From http://archive.org/stream/beitrgezursek ... l_djvu.txt
quod quidam bonus homo eorum
sectae erat, qui erat dubius, an bonam fidem teneret, etro-
gabat Patrem , ut ei ostenderet, si bonam fidem et bonam
viam tenebat , et quod etiam ei ostenderet gloriam suam.
Et quadam die, dum sie oraret, apparuit ei angelus et dixit
ei, quod ipse venerat, ut ostenderet ei gloriam Patris sancti
et si fidem bonam et viam tenebat; et fecit dictum homi-
nem ascendere super Collum suum et eum portando perve-
nit usque ad primum coelum post mundum istum turbulen-
tum et deposuit eum ibi, et vidit dictus homo dominum di-
cti mundi et coeli et accedens ad eum volebat ipsum ado-
rare , sed fuit prohibitus per dictum angelum, qui ei dixit,
quod non adoraret illum, quia non erat Pater ejus. Et de-
inde dictus angelus accipiens illum bonum hominem super
Collum suum portavit eum ad secundum mundum et secun-
dum coelum et ibi eum deposuit , et videns dictus homo
dominum secundi mundi stantem in majori gloria, quam
staret dominus primi mundi , voluit eum adorare , sed fuit
prohibitus per dictum angelum. Et eodem modo fuit por-
tatus dictus homo per dictum angelum per omnes alios coe-
los usque ad septimum coelum, et dictus homo voluit ado-
rare dictos dominos coelorum et mundorum , qui majoris
gloriae erant, quanto superiores erant, et fuit prohibitum per
dictum angelum eos adorare. Tandem portatus in septimo
coelo et videns dominum dicti coeli angelus dixit ei, quod
ille erat Pater sanctus, et quod illum adoraret. Et accedens
dictus homo ad Patrem adoravit eum, et dictus Pater san-
ctus interrogavit dictum hominem, uride veniebat. Qui re-
spondit, quod de terra tribulationum^ et videns dictus homo
in' dicto coelo magnam claritatem et mnltos angelos et
pnlchra viridaria et aves cantantes , et qiiod erat ibi gaii-
dium sine tristitia; non erat ibi sitis vel fames , nee frigiis
nee calor , sed temperies magna , dixit Patri sancto , quod
placeret ei , quod de cetero remaneret cum eo. Et Pater
sanctus respondit, quod non poterat ibi remanere pro tunc,
quia caro nata de corruptione non poterat ibi manere^ sed
oportebat, quod descenderet ad terram tribulationis et prae-
dicaret illam fidem , quam jam sciebat , quia illa erat fides
ejus. Et dictus homo rogavit Patrem , quod per aliquam
pausam secum staret, quod et ei concessit; et post pausam
dictus angelus dixit dicto homini , quod ascenderet super
colJum ejus , quia hora erat , quod descenderet; et dictus
homo respondit ei, quod adhuc non steterat cum Patre de
prima usque ad tertiam. Et dictus angelus dixit ei , quod
immo steterat per 32 annos , et ita inveniret , quando esset
in terra. Et dictus homo ascendens super coUum dicti an-
geli et descendens per omnes dictos coelos venit ad mun-
dum istum et postea praedicavit illa^ quae viderat. Et sie,
ut dicebat , eorum fides et secta confirmata fuit.
Andrew CriddleDixit, quod inveniebatur in prophetia Isaiae prophetae,
quod quidam bonus homo erat, id est haereticus, qui propter
verba , quae audiverat ab aliis bonis hominibus , qui inter
se discordabant, et etiam propter illa, quae legerat inlibris,
incepit dubitare circa fidem bonorum hominum, id est hae-
reticorum, et tunc posuit se ad legendum in libris, ut pos-
set cognoscere, an bonam fidem tenent vel malam, et legit
tribus diebus et duabus noctibus et non fuit lassatus , nee
dormivit; et cum sie legeret, venit ad eum angelus Patris
sancti et dixit ei , quare dubitabat in fide bonorum homi-
num? qui respondit ei, quod propter aliqua, quae invenie-
bat in libris, et propter hoc etiam, quod boni homines inter
se in fide discordabant. Et tunc dictus angelus dixit dicto
bono homini , id est haeretico: Non dubites , sed ascende
super Collum meum. Et dictus bonus homo ascendit super
Collum angeli, et dictus angelus ascendit cum dicto bono
homine usque ad primum coelum et invenerunt ibi populum
multum laetum et habebat super se dominum, qui eis prae-
dicabat. Quae cum vidisset dictus bonus homo, voluit ado-
rare, et dictus angelus dixit ei: Et quid vis facere? et
dictus bonus homo respondit, quod volebat adorare patrem;
cui dictiis aiigelus dixit , quod iion erat ille Pater, sed illi
Spiritus erant , qui non liabebant bonum , nee malum , iiec
habituri essent iisque ad diem judicii, et continuo rogabant
Patrem , iit misereretnr eoriim. Et deinde dictiis angelus
portavit dictum hominem super colhim usque ad aliud coe-
lum secundum et invenit popubuii multum pulchriorem,
quam populum primi coeli , qui etiam stabat in requie, et
habebant dominum super se, qui etiam eis praedicabat.
Quem cum dictus homo bonus vellet adorare, prohibitus
fuit per angelum, dicentem: quod non erat ille pater; et
eodem modo fuit portatus tertio, quarto, quinto , sexto et
septimo coelo, et quanto plus ascendebant, tanto pulchrior
populus erat , et habebant clariorem dominum , et omnes
dictus bonus homo volebat adorare , credens , quod essent
pater, et prohibitus fuit per dictum angelum^ quousque ve-
nit ad septimum coelum, ubi erat Pater sanctus; et erat ibi
magna claritas et pulcherrimus populus et habebant omnes
Coronas, quae multo clariores erant, quam sitsol, et omnes
praedicti populi VII coelorum cantabant canticum Sion, sed
illi superiores melius inter omnes cantabant; et, ut dixit,
locus ille erat pulcherrimus, et erat ibi abundantia omnium
bonorum in tantum quod, qui erant ibi, obliviscebantur om-
nium bonorum istius saeculi. Et ibi erant angeli et omnes
boni homines , id est haeretici et mulieres; dicebat tamen
de mulieribus, quod anijnae hominum et mulierum inter se
difierentiam non habebant, sed in carnibus hominum et mu-
lierum Sathanas dominus istius mundi fecerat differentiam,
de voluntate tamen Patris sancti, cujus omnia opera manent
semper et destrui non possunt; sed opera Sathanae domini
istius mundi iiunt et destruuntur , et ideo quia carnes ho-
minum et mulierum destruuntur , sunt opera Sathanae , sed
animae sunt opera Patris sancti. Et cum fuit in dicto 7.
coelo, dictus angelus dixit dicto bono homini, quod adora-
ret illum Patrem sanctum , quia ille erat Pater sanctus po-
puli Israel, id est haereticorum; quem Patrem sanctum
dictus bonus homo adoravit; quem cum adorasset dictus
bonus homo rogavit Patrem sanctum, quod ibi de caetero maneret , et Pater sanctiis respondit ei , qiiocl non poterat
ibi remaiiere, quia iiulla caio nata de coriiiptione poterat
ibi manere, sed oportebat qnod reverteretur ad mundum et
confortaret parviilos ejus, quia, ubi erat unus parvulus ejus,
ipse esset cum eo, et ubi erant duo, sirailiter, et ubi eraut
tres, eodem modo. Et cum dictus bonus bomo diceret: Pa-
ter sancte , quomodo ego revertar ad mundum inferiorem?
dictus Pater sanctus respondit ei: non voces me — Pater,
quia non sum Pater tuus, quia dubitasti; sed oportet quod
descendas ad mundum inferiorem et tunicam, id est corpus
de immuuditia conceptum, ibi dimittas, et postea anima tua,
quando dimisit corpus , veniet huc. Et cum dictus homo
per longum tempus stetissct in coelo, non videbatur ei, quod
quasi aliquam moram ibi contraxisset propter magnam de-
lectationem , quae ibi erat. Deinde dictus angelus reduxit
dictum bonum hominem ad mundum inferiorem, qui homo
postea praedicavit illa, quae viderat, et multum fundavit et
confortavit fidem ipsorum haereticorum; non tamen omnia,
quae pertinent ad fidem eorum, dictus homo recitavit, nee
scivit, quia, ut dixit, nuUus solus fuit, qui sciret omnia se-
creta Dei, sed inter omnes homines sciebant omnia Dei se-
creta.