Chapters 1 - 6 Papias's Λογίων Κυριακῶν Ἐξήγησις
Chapter 7 a common ancestor (undoubtedly from Justin Martyr) with Against the Jews
That is comes from Justin:Against Marcion 3.7 Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus in hac argumentatione caecus a caeco in eandem decidit foveam. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam deduci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, ita non aperiens os suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non est species eius neque gloria, et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntians et non hominem, ignominiam hominis et nullificamen populi. [3] Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae scilicet, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. [4] De quo adventu idem prophetes, Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens, venit usque ad eterem dierum, aderat in conspectu eius, et qui adsistebant adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genera, et omnis gloria famulabunda, et potestas eius usque in aevum, quae non auferetur, et regnum eius quod non vitiabitur, [5] tunc scilicet habiturus et speciem honorabilem et decorem indeficientem super filios hominum. Tempestivus enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aevum. Accingere ensem super femur tuum, potens tempestivitate tua et pulchritudine tua; cum et pater, posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. [6] Tunc et cognoscent eum qui compugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverunt eum in humilitate condicionis humanae: Et homo est, inquit Hieremias, et quis cognoscet illum? Quia et, Nativitatem eius Esaias, quis, inquit, enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, verus summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in duos adventus delineatur, primo sordidis indutus, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes, et exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus gloria et honore. [7] Si enim et duorum hircomm qui ieiunio offerebantur faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem Christi figurant? Pares quidem atque consimiles propter eundem dominum conspectum, quia non in alia venturus est fonna, ut qui agnosci habeat a quibus laesus est. Alter autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem adiciebatur2 in perditionem, manifestis notatus insignibus dominicae passionis. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. [8] Igitur quoniam primus adventus et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse venturum.
Against the Jews 14 Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos totidem adventus eius praenotatos. Unum in humilitate, utique primum, cum tanquam ovis ad victimam duci habebat, et tanquam agnus ante tondentem sine voce, sic non aperuit suum, ne aspectu quidem honestus. Annuntiavimus enim, inquit, de illo sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, et sciens ferre rofirmitatem, scilicet ut positus a patre in lapidem offensionis, et minoratus ab eo modicum citra angelos, vermem se pronuntiat, et non hominem, ignominiam hominis et abiectionem populi. Quae ignobilitatis argumenta primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo, cum fiet, iam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem adsumptus et sublimatus in consummationem, et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. De quo secundo adventu eiusdem Daniel dixit: Et ecce cum nubibus caeli tanquam filius hominis veniens venit usque ad veterem dierum, et aderat in conspectu eius, et qui adsistebant, adduxerunt illum, et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genus et omnis gloria servient illi, et potestas illius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem ultra filios hominum, tempestivus enim decore citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeternum. Accingere ensem tuum circa femur tuum, potentissime tempestivitate et pulchritudine tua; cum et pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum, et subiecit omnia sub pedibus eius. Et tune cognoscent eum, qoem pupugerunt, et caedent pectora sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnoverint eum in humilitate condicionis humanae constitutum. Hieremias inquit Homo est, et quis cognoscet illum? quia et nativitatem eius, inquit Esaias, quis enarrabit? Sic et apud Zachariam in persona ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verissimus sacerdos patris Christus ipsius duplici habitu in duos adventus deliniatur. Primo sordibus indutus est, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Iudae traditoris, qui eum etiam post baptismum temptaverat. Dehinc spoliatus pristina sorde, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Iosedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit exornatus, nec unquam sacerdotali munere privatus. Sed Iesus iste Christus, dei patris summi sacerdos, qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus poderem sacerdos in aeternum dei patris nuncupatus est. Sic enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui iam venit, ostendunt? pares quidem atque consimiles propter eundem domini conspectum, quia non in alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est. Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus et consputatus et convulsus et compunctus, a populo extra civitatem abiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis, qui coccinea circumdatus veste et consputatus et omnibus contumeliis afflictus extra civitatem crucifixus est. Alter vero, pro delictis oblatus et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, ieiunantibus ceteris a salute. Igitur quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus canebatur, secundus vero et manifestus et deo condignus, idcirco quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa obscuriorem, certe indigmorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum. Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, ut iam ex ista consonantia scripturarum divinarum intellegamus et quae post Christum futura praedicabantur ex dispositione divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventum eius futura praedicabantur. Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad deum creatorem et Christum eius cernitis (quod prophetatum non audetis negare, quia etsi negaretis, statim vobis in psalmis, sicuti iam praelocuti sumus, promissio patris occurreret, dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te, pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessiouem tuam terminos terrae), nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare quam Christum dei filium, nec terminos terrae David filio promissos, qui intra unicam Iudaeam regnavit, quam Christro filio dei, qui totum iam orbem evangelii sui radiis illuminavit. Denique et thronus in aevum magis Christo dei filio competit quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israëli regnavit. Christum enim hodie invocant nationes, quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant. Non potes futurum contendere quod vides fieri. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur, aut adimpleta, cum leguntur, aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.
https://books.google.com/books?id=YZxLA ... 22&f=false
Two different works attributed to Tertullian appropriate a section of text from Justin and use it in different ways. In Against the Jews it forms the conclusion of a work directed against the Jewish interpretation of scripture. In our present work Against Marcion it comes immediately following an accusation that the Marcionites have a gospel which rejects Matthew's 'Dominical logia' and thus 'lacks the order' but 'agrees' with the Jewish understanding of the Dominal oracles predicting a warrior messiah like David. We then segue in what immediately follows in chapter 8 to an even stranger argument that John seems to predict Marcion but only because there were 'Marcionites before Marcion' who John knew (rather than John actually knowing Marcion:
Let's leave aside the claim that Tertullian makes here that 'earlier' Marcion borrowed from the Jews but not with respect to the phantasma. Instead let's move on to chapter 10 which is borrowed from yet another source shared with On the Flesh of Christ:[1] Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a vipera, mutuari venenum, evomat iam hinc proprii ingenii virus, phan- tasma vindicans Christum. Nisi quod et ista sententia alios habebit auctores, praecoquos et abortivos quodammodo Marcionitas, quos apostolus Ioannes antichristos pronuntiavit, negantes Christum in carne venisse, et tamen non ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent, sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. [2] Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem, aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec resuscitatorem, optimum videlicet et in isto, et
diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris. Et ideo Christu eius, ne mentiretur, ne falleret, et hoc modo creatoris forsitan deputaretur, non erat quod videbatur, et quod erat mentiebatur, caro nec caro, homo nec homo, proinde deus Christus nec deus. [3] Cur enim non etiam dei phantasma portaverit? An credam ei de interiore substantia qui sit de exteriore frustratus? Quomodo verax habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? Quomodo autem in semetipso veritatem spiritus fallacia carnis confundens, negatam ab apostolo lucis, id est veritatis, et fallaciae, id est tenebrarum, commisit communicationem? [4] Iam nunc cum mendacium deprehenditur Christus1 caro, sequitur ut et omnia quae per carnem Christi gesta sunt mendacio gesta sint, congressus, contactus, convictus, ipsae quoque virtutes. Si enim tangendo aliquem liberavit a vitio vel tactus ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. Nihil solidum ab inani, nihil plenum a vacuo perfici licuit. Putativus habitus, putativus actus: imaginarius operator, imaginariae operae. [5] Sic nec passiones Christi eius fidem merebuntur. Nihil enim passus est qui non vere est passus; vere autem pati phantasma non potuit. Eversum est igitur totum dei opus. Totum Christiani nominis et pondus et fructus, mors Christi negatur, quam tam impresse apostolus demandat, utique veram, summum eam fundamentum evangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis suae. Tradidi enim, inquit, vobis inprimis, quod Christus mortuus sit pro peccatis nostris, et quod sepultus sit, et quod resurrexerit tertia die. [6] Porro si caro eius negatur, quomodo mors eius asseveratur, quae propria carnis est passio, per mortem devertentis in terram de qua est sumpta, secundum legem sui auctoris? Negata vero morte, dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. Eadem enim ratione non resurrexit qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors, ita et resurrectio est. Proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra subversa est. Nec ea enim valebit, propter quam Christus venit, si Christi non valebit. [7] Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab apostolo ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente aufertur et mortuorum resurrectio. Atque ita inanis est et fides nostra, inanis est praedicatio apostolorum. Inveniuntur autem etiam falsi testes dei, quod
testimonium dixerint quasi resuscitaverit Christum quem non resuscitavit. Et sumusadhuc in delictis. Et qui in Christo dormierunt, perierunt; sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.
The reason I have cited so much of On the Flesh of Christ is that I wanted to establish without a doubt that this is closer to the original context of the discussion of the 'Jewish angels.' On the Flesh of Christ begins by noting that Marcion denies the virgin birth and even the report in Luke about a census and then introduces the common information about Marcionite interest in the angels that appeared before Abraham in Genesis 18. Clearly On the Flesh of Christ correctly explains that THE REASON why the Marcionites denied the virgin birth is because Jesus WAS LIKE the Jewish angels. But notice also that in addition to Genesis 18 the wrestling with Jacob is also referenced (see above in red). Greshat "'° Die Engel, die in den Schriften des Alten Testaments vorkamen, waren nach Marcion in Tert. De carn. 3.6 ... 1 so manifest körperlich vorgestellt, daß Abraham ihnen die Füße waschen konnte, daß sie mit ihren eigenen Händen Loth vor den Sodomitern retten konnte oder daß Jakob mit einem von ihnen kämpfen konnte: «Angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti et credidisti et tantam corporis veritatem ...."Against Marcion 3.9. [1] In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris ad eius dei exempla quem destruis.
On the Flesh of Christ 3 [1] Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. sed deo nihil impossibile nisi quod non vult. an ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. ad compendium decurro. si enim nasci se deus noluisset, quacunque de causa, nec hominem se videri praestitisset: nam quis, hominem videns eum, negaret natum? ita quod noluisset esse nec videri omnino voluisset. [2] omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur, quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit esse praesumitur: plane interest illud ut falsum non patiatur quod vere non est. 'Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua: viderint homines si natum putabant quia hominem videbant.' [3] quanto ergo dignius, quo constantius, humanam sustinuisset existimationem vere natus, eandem existimationem etiam non natus subiturus cum iniuria conscientiae suae. quantum ad fiduciam reputas ut non natus adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret? quid tanti fuit, edoce, quod sciens Christus quid esset id se quod non erat exhiberet? [4] non potes dicere, 'Ne si natus fuisset et hominem vere induisset deus esse desisset, amittens quod erat dum fit quod non erat': periculum enim status sui deo nullum est. 'Sed ideo, inquis, nego deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur, quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse est: converti enim in aliud finis est pristini: [5] non competit ergo conversio cui non competit finis.' plane natura convertibilium ea lege est ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non permanendo pereant dum perdunt convertendo quod fuerunt. sed nihil deo par est: natura eius ab omnium rerum conditione distat. si ergo quae a deo distant, a quibus et deus distat, cum convertuntur amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris rebus nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia converti possit et qualis est perseverare? [6] alioquin par erit eorum quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique deus in omnibus par non est: sic nec in exitu conversionis. angelos creatoris conversos in effigiem humanam aliquando legisti et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem ut et pedes eis laverit Abraham et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideraverit, adeo detinebatur.
The point here is that by the time the more original material in On the Flesh of Christ gets incorporated into Against Marcion 3
(a) the reference in On the Flesh of Christ to the wrestling with Jacob is removed
(b) the explicit reference in Against Marcion to Marcion referring to Jesus as a 'phantasma' is added
(c) the reference in On the Flesh of Christ to Marcion sharing Jewish beliefs is removed
(d) the explicit reference to Marcion inventing the phantasma Jesus on his own is added to Against Marcion
It is a complete transformation.